Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.5b.1 | Cic. Fam. 1.5b.2 (English) | >>Cic. Fam. 1.6.1 |
1.5b.1
nunc id speramus idque molimur , ut rex , cum intellegat sese , quod cogitabat , ut a Pompeio reducatur , adsequi non posse et , nisi per te sit restitutus , desertum se atque abiectum fore , proficiscatur ad te ; quod sine ulla dubitatione , si Pompeius paulum modo ostenderit sibi placere , faciet ; sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem . nos tamen nihil , quod ad eam rem pertineat , praetermittimus . ceteris iniuriis , quae propositae sunt a Catone , facile , ut spero , resistemus . Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum ; ceteri sunt partim obscurius iniqui , partim non dissimulanter irati . tu fac animo forti magnoque sis speresque fore ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.5b.1 | Cic. Fam. 1.5b.2 (English) | >>Cic. Fam. 1.6.1 |